zurück SWV 431
Zwölf geistliche Gesänge - Christe fac ut sapiam
vorwärts

Linie

Originaltext

Chorus I
Christe fac ut sapiam, quia tu sapientia Patris solus es et tecum qui sapit ille sapit.

Chorus II
Heu quantae tenebrae, quam vana scientia mentem vexat, quis veri
dulce docebit iter!

Chorus I und II
Ad te confugio, qui lux mortalibus
ipse es, per quem senserunt cuncta creata diem.

Chorus I
Da mihi divinum lumen tenebrasque repelle,Spiritus illustret pectora nostra tuus.

Chorus II
Non equidem, fateor, tanto sum dignus honore, sum miser et multo crimine, Christe,
reus.

Chorus II
Sed tamen infuso confido sanguine, cujus purgabit sordes gutula parva meas.

Chorus I
Non mihi quaero lucrum vanam nec arrogo laudem, et laus et lucrum tu
mihi solus eris.

Chorus II
Illustra mentem, coelestibus ignibus imple, nemo mihi praeter te tua dona dabit.

Chorus I und II
Ipse feram dulces laudum tibi munera grates, nil majus enim homo
quod tibi reddat habet. Amen

(Hymnus pro vera sapientia ad D.[eum] O.[ptimum] M.[aximum] in Auditoriis et Scholis, NSA Bd. 7)

Linie